Capm. ii. Hic loquitur de prelatis illis, qui carnalia appetentes vltra modum delicate viuunt.
Capm. iii. Hic loquitur de prelatis illis, qui lucris terrenis inhiant, honore prelacie gaudent, et non vt prosint sed vt presint episcopatum desiderant.
Capm. iiii. Hic loquitur de legibus eorum positiuis, que quamuis ad cultum anime necessarie non sunt, infinitas tamen constituciones quasi cotidie ad eorum lucrum nobis grauiter imponunt.[90]
Capm. v. Hic loquitur de prelatis illis,[91] qui bona mundi temporalia possidentes spiritualia omittunt.
Capm. vi. Hic loquitur[92] qualiter Cristus pacem suis discipulis dedit et reliquit: dicit[93] tamen quod modo propter bona terrena guerras saltem contra Cristianos prelati legibus suis positiuis instituunt et prosequntur.
Capm. vii. Hic loquitur[94] qualiter clerus in amore dei et proximi deberet pius et paciens existere, et non bellicosus.
Capm. viii. Hic tractat eciam[95] qualiter non decet prelatos ex impaciencia contra populum Cristianum aliqualiter[96] bella mouere; set tantum ex precibus absque impetu ire omnem deo adiuuante mundi deuincant maliciam.
Capm. ix. Hic tractat quod, sicut non decet dominos temporales usurpare sibi regimen in spiritualibus, ita nec decet cleri prelatos attemptare sibi guerras et huiusmodi temporalia, que mundi superbia et auaricia inducunt.
Capm. x. Hic querit quod, exquo prelati scribunt et docent ea que sunt pacis, quomodo in contrarium ea que sunt belli procurant et operantur. Ad quam tamen questionem ipse subsequenter respondet.
Capm. xi. Hic loquitur de prelatis illis, qui nomen sanctum sibi presumunt, apropriant tamen sibi terrena, nec aliis inde participando ex caritate subueniunt.