Dumque feror studiis, cor tremit atque manus.[139]
Scribere cumque volo, michi pondere pressa laboris
Est manus, et vires subtrahit inde timor.40
Qui magis inspiciet opus istud, tempus et instans,
Inueniet toto carmine dulce nichil.
Si vox in fragili michi pectore firmior esset,
Pluraque cum linguis pluribus ora forent,[140]
Hec tamen ad presens mala, que sunt temporis huius,
Non michi possibile dicere cuncta foret.
Pectora sic mea sunt limo viciata malorum,