Esse quies longo tempore certa nequit.

Sunt ita continua presentibus ista diebus,

Vix vt ab hoc morbo sanus abibit homo.

Aurea dum leges lanx ponderat, equa statera

Non erit, hoc et opus iura moderna docent.170

Scribitur, os auri Crisostomus ipse gerebat;

Sub sermone latens illa figura fuit:

Aurea de facto gestant tamen ora potentes

Causidici, qui nunc aurea cuncta vorant.

Pondere subtili species venduntur, vt emptor