Sepius inmerito premia ferre petunt.
Sic magis obliqua lanx nescit pondera iuris,[506]
Quo ruit in tortam, que foret equa, viam;
Sic solet iniustum fieri sub nomine iusto,
Quod foret et fidum, fit magis absque fide:190
Causidici legem proponunt esse beatam,
Concludunt set eam facta per ipsa malam.
De ligno quicquid rectum si vir sibi sumat,
Ad visum claris subdet et illud aquis,[507]
Apparet tortum sibi quod fuit ordine rectum;