Causidici vanus tunc foret ille status.
Est bona lex in se fateor, tamen eius inique
Rectores video flectere iura modo.
Non licet, vt dicunt, quod conspiracio fiat,
Non tamen hoc faciunt quod sua iura docent:240
Contra causidicum si quid michi lex det agendum,
Et peto consilium iuris habere meum,
Tunc dicunt alii, nolunt obstare sodali;
Sic ledunt, set eos ledere nemo potest.
Sic sibi causidicus mundi perquirit honores,