Sic aurum iura vincit in vrbe mea:[514]430
Diuitis iniustam causam sic cerno quietam,
Et iustam causam pauperis esse ream.
Non comes a vice, set vicio comes accipit ortum,
Iuris auaricie fert tamen ipse vices.
Sic dico vicecomitibus, quod munere victi
Communi populo dant nocumenta modo:
Nec sibi iurati sapiunt quid, sit nisi lucri,
De sale conditum quod dabis ante manum:
Causidici lanam rapiunt, isti quoque pellem