Hec valet a manibus tollere nemo suis;460

Et quia sic similes inferno suntque tenaces,

Credo quod infernus fine tenebit eos.

Quid seu Balliuis dicam, qui sunt Acherontis

Vt rapide furie? Tu magis inde caue.

Quo portas intrant, prenostica dampna figurant,

Cunctis namque viis ve comitatur eis.

Vt Crati bufo maledixit, sic maledico

Tot legum dominis et sine lege magis.

Hic loquitur quod sicut homines esse super terram necessario expedit, ita leges ad eorum regimen institui oportet, dummodo tamen legis custodes verum a falso discernentes vnicuique quod suum est equo pondere distribuant. De erroribus tamen et iniuriis modo contingentibus innocenciam Regis nostri, minoris etatis causa, quantum ad presens excusat.[517]