Rex, iacet in manibus sors quia bina suis:
Vna salus populi rex qui bene viuit habetur,
Plebis et in pestem rex malus acta parit;510
Eius enim scelera constat magis esse nociua,
Cuius habent populi condita iura sequi.
Cum sit maior homo, sunt plus sua crimina tanto;
Dum cadit ex altis, leditur inde magis.
Plures cerno reos, magis attamen omnibus ipsos,
Legiferi qui sunt et sine lege manent.
Cum sine lege furit regni viciata potestas,