Hic declarat in primis sub cuius regis imperio, in quibus eciam[144] mense et anno, ista sibi accidencia, cuius tenor subsequitur, contingebat.[145] Commendat insuper, secundum illud quod esse solebat, fertilitatem illius terre[146] vbi ipse tunc fuerat, in qua, vt dicit, omnium quasi[147] rerum delicie pariter conueniunt. Et loquitur vlterius de amenitate temporis, necnon et de diei serenitate, que tunc tamen sompnium nimis[148] horribile precedebant.
Incipit liber Primus.
Capm. i.
Contigit vt quarto Ricardi regis in anno,
Dum clamat mensem Iunius esse suum,
Luna polum linquens sub humo sua lumina condit,
Sponsus et Aurore Lucifer ortus erat;
Surgit ab occasu noua lux, Aurora refulget
Orbis ab occidua parte, paritque diem;
Luce diem reparat mirandaque lumina prebet,