Sentit et opprobrium quod fuit ante decus. 580*


Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi status sub regie magestatis iusticia moderantur, intendit ad presens regnaturo[532] iam Regi nostro quandam epistolam doctrine causa[533] editam scribere consequenter, ex qua ille rex noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi assidue gubernet.

Capm. viii.

Cumque sui Regis legi sit legius omnis

Subditus, et toto corpore seruit ei,

Est ita conueniens quod eum de corde fideli

Mentis in affectu legius omnis amet:

Regis et est proprium, commissam quod sibi plebem

Dirigat, et iusta lege gubernet eam.