Latro bonus veniam Cristo miserante meretur,
Penam promeruit in cruce latro malus.
Obsequium prauum trahit e manibus graue donum,
Que sunt facta suo fine notabit homo.
Si scelus vlcisci racio certissima poscit,
Iustus in hoc casu quod decet illud age.690
Ficta tibi pietas non mulceat aspera iuris,
Vlcio iudicium compleat immo tuum:
Sepe pericla fera fert iudicis vlcio tarda,
Destruit ille bonos qui sinit esse malos.