Sicut enim presul, qui custos est animarum,
Pondus in officio debet habere suo;
Compotus vtque suus, sic stabit et vltima merces,
Gloria vel pena perpetuatur ei;
Rex ita qui nostrum moderaris legibus orbem,
Dona tuis meritis conferet equa deus.730
Posse tuum grande, rex, est, que potencior ille,
Omne tuum cuius dextera librat opus.
Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie iura supportet et erigat,[542] equs in iudiciis et pietosus existat, suamque famam cunctis mundi opibus preponat.
Capm. x.