Sit aequa Nato, nec minor
Laus utriusque Flamini.
IN OFFICIO DEDIC. ECCLESIAE.
Sit laus Patri, laus Filio;
Par sit tibi laus, Spiritus,
Divina cujus unctio
Nos templa Christo consecrat.
HYMNI ECCLESIAE.
PARS II.
E BREVIARIIS
ROMANO, SARISBURIENSI,
EBORACENSI ET
ALIUNDE.
PRAEFATIO.
Ne mirum tibi, Lector benevole, videatur, Hymnos, quos in manibus habes, et materie vetustos et stilo, hodiernis typis et hodiernorum favori esse commendatos. Non enim abs te exigitur, ut quicquid hic scriptum inveneris, id in sinum tuum recipias illico, absque animi ulla exercitatione aut judicio tuo. Neque qui totum aliquid edit in publicum, illum oportet universi operis in singula quaeque jurare, aut in rerum squalore immorari quod in antiquitate versatur. Alia nimirum sunt in monumentis veterum simplicis ac pristinae naturae elementa; prorsus aliud concretum vitium, et sordes temporum. Cordati autem hominis est, neque obsoleta pro priscis, nec peregrina pro falsis habere.