Quid pulvis Caveæ semper funebris et illa
Amphitheatralis spectacula tristia pompæ?
Nempe Charon jugulis miserorum se duce dignas
Accipit inferias, placatas crimine sacro.
Hæ sunt deliciæ Jovis Infernalis: in istis
Arbiter obscuri placidus requiescit Averni.”
(Aur. Prudentius Clem. contra Symmachum, 379-389.)
[216] 2. “Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore acquiescant. 3. Contra est: quidquid ante pugnatum est, misericordia fuit. Nunc omissis nugis, mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus expositi, nunquam frustra mittunt manum mittunt. Hoc plerique ordinariis paribus et postulatitiis præferunt non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? quo gladii artes? Omnia ista mortes meræ sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis objiciuntur. 4. Interfectores interfecturis jubentur objici, et victorem in aliam detinent cædem, exitus pugnantium mors est ferro et ignores geritur. Hæc fiunt dum vacat arena.” (Sen., Epistolæ ad Lucilium, 7.)
[217] See Photos., Nos. 3273, 3274, and Plates [XXIII.], [XXIV.]