[148:2] Qui multiplicem sensuum horum perspexerit varietatem, quibus res adeo dispares hominibus commendantur appetendae; animique propensiones pariter multiplices, et mutabiles; et inter se saepe pugnantes appetitus, et desideria, quibus suam quisque insequitur utilitatem, eamque variam, aut non minus variam voluptatem; eam etiam ingenii humanitatem, affectionesque benignas multiplices; humana huic natura prima specie videbitur, chaos quoddam, rudisque rerum non bene junctarum moles, nisi altius repetendo, nexum quendam, et ordinem a natura constitutum, et principatum deprehenderit, aut ἡγημονικὸν aliquod, ad modum caeteris ponendum idoneum. Philosophiae munus et hoc investigare, atque monstrare qua demum ratione haec sint ordinanda; miro enim artificio

Hanc Deus, et melior litem natura diremit.

[149:1] Hanc vitam caducam et aerumnosam.

[149:2] The chapter De Dominii acquirendi Rationibus.

[149:3] De nuptiis consanguineorum in linea transversa, quas adferunt rationes viri docti, vix quiquam affirmant. Quia vero apud plurimas gentes legis Judaicae ignaras, ejusmodi nuptiae habebantur impurae et nefariae, credibile est et eas in prima mundi aetate lege aliqua positiva, cujus diu manserunt vestigia, fuisse a Deo vetitas. Ea autem lex hoc praecipue spectasse videtur, ut plures familiae gentesque ea devinciantur caritate et benevolentia, quae ex affinitate et sanguinis conjunctione oriri solet. Alia forte commoda hominibus nascituris prospexit Deus, ex eo quod gentes variae, conjugiis inter se misceantur.

[150:1] This is in reference to the word despotica being put in italics as a modern barbarism.

[150:2] Civium quisque non sibi solum, verum et liberis, a civitate defensionem stipulatur, et omnia vitae civilis commoda. Liberis gestum est negotium utilissimum; unde citra suum consensum, ad ea omnia pro ipsorum viribus, facienda praestanda adstringuntur, quae ob istiusmodi commoda ab adultis jure flagitari poterant. Nihil autem aequius quam ut singuli, pro virili parte, eam tueantur civitatem, neque ab ea intempestive discedant, cujus beneficio diu protecti, innumeris potiti fuerant vitae excultae commodis; utque haec a majoribus accepta ad posteros transmittant.

[151:1] The practice of sending young men to the continental universities, seems to have continued for a longer time in the north than in the south. Within these few years it was not uncommon north of the Grampians, to meet with elderly country gentlemen, recalling to each other the memorable events of their student life at Leyden. The practice appears to be reviving in a favour for the German universities; but perhaps it is now more frequently followed by the commercial classes than by the country gentlemen.

[155:1] MS. R.S.E. This letter is printed in the Literary Gazette for 1822, p. 635.

[155:2] Mr. Oswald of Dunnikier.