[671] "Quum vero sæpedictus abbas in possessionem abbatiæ suæ corporaliter mitti debuisset, invenit sceleratam familiam prædicti comitis sibi fortiter resistentem. Sed ipse, Spiritu Dei plenus, inter sagittas et gladios ipsorum sæpius in caput ejus vibratos, accessit intrepidus, ignem arripuit, et tentoria ipsorum portamque exteriorem quam incastellaverant viriliter incendit et combussit. Sed nec propter incendium nec propter anathema quod in eos fuerat sententiatum locum amatum deserere vel abbati cedere voluerunt. Creditur a multis miraculose factum esse quod nullus ex insanis prædonibus illis manus in eum misit dum eorum tecta combureret quamvis lanceis et sagittis, multum irati, dum hæc faceret, mortem ei cominus intentarent" (ibid.).
[672] "Aliud etiam illis diebus fertur contigisse miraculum, quod lapides murorum ecclesiæ Ramesensis, claustri etiam et officinarum quas prædones inhabitaverant, in magna quantitate guttas sanguinis emiserunt, unde per totam Angliam rumor abiit admirabilis, et magnæ super hoc habitæ sunt inter omnes ad invicem collationes. Erat enim quasi notorium, et omnibus intueri volentibus visu et tactu manifestum" (ibid.).
[673] "Dum autem ecclesia illa pro castello teneretur, ebullivit sanguis a parietibus ecclesie et claustri adjacentis, indignationem divinam manifestans, exterminationem sceleratorum denuntians; quod multi quidem, et ipse ego, oculis meis inspexi" (Hen. Hunt., p. 277).
[674] "Miserabilis abbas iste post tot labores et ærumnas quietem habere et domum suam recuperasse sperabat a qua dolens et exspes recessit, laboribus expensis ita fatigatus ut jam tæderet eum vivere. Non enim habebat unde modice familiæ suæ equitaturas et sumptus necessarios posset providere" (Chron. Ram., p. 331).
[675] "In omnibus terris dominicis totius abbatiæ unam tantum carucam reperit et dimidiam, reperit victualium nihil; debitum urgebat; terræ jacebant incultæ.... Oportuit præfatum abbatem xxiiii castell[?anis] vel amplius singulis mensibus pro rusticis suis redemptiones seu tenserias præstare, qui tam per Danielem quam per ipsos malefactores multum exhausti fuerant, et extenuati" (Chron. Ram., 333, 334). This description, though it is applied to the state of things which awaited the abbot on Earl Geoffrey's death, is obviously in point here. It is of importance for its allusion to the plough, which illustrates the language of Domesday (the plough-teams being always the first to suffer, and the most serious loss: compare Bishop Denewulf's tenth-century charter in Liber de Hyda), but still more for its mention of the tenseriæ. Here we have the very same word, used at the very same time, at Peterborough, Ramsey, and Ely. The correction, therefore, of the English Chronicle is utterly unjustifiable (see Appendix AA). Moreover, a comparison of this passage with the letter of Pope Lucius (ante, p. 215) shows that at Ramsey, as at Ely, the evil effect of this state of things continued in these tenseriæ even after the bishop and the abbot had respectively regained possession.
[676] "Suorum tandem consilio fretus, comitem Gaufridum adiit, monasterii sui detentorem, patenter et audacter ei ostendens tam ipsum quam totam familiam ipsius, tam ex ipso facto quam apostolica auctoritate interveniente, a Christianâ communione esse privatos, domum suam sibi postulans restitui si vellet absolvi. Quod comes vix patienter audiens, plures ei terminos de reddenda possessione sua constituit, sed promissum nunquam adimplevit ita ut cum potius deludere videretur quam ablatam possessionem sibi velle restituere; unde miser abbas miserabiliter afflictus mortis debitum jam vellet exsolvisse" (Chron. Ram., p. 331).
[677] "Sed prophani milites in sua malitia pertinaces nec sic domum Dei quam polluerant reddere voluerant; induratum enim erat cor eorum" (ibid., p. 330).
[678] "Oppresserat enim fames omnem regionem; et ægra seges victum omnem negaverat; per viginti milliaria seu triginta non bos non aratrum est inventus qui particulam terræ excoleret; vix parvissimus tunc modius emi poterat ducentis denariis. Tantaque hominum clades de inopiâ panis sequuta est, ut per vicos et plateas centeni et milleni ad instar uteris inflati exanimes jacerent: feris et volatilibus cadavera inhumata relinquebantur. Nam multo retro tempore talis tribulatio non fuit in cunctis terrarum regnis" (Historia Eliensis, p. 623).
[679] "Efferbuit enim per totam Angliam Stephani regis hostilis tribulatio, totaque insula vi potius quam ratione regebatur" (Chron. Ram., p. 334).
[680] "Potentes, per circuitum late vastando, milites ex rapinâ conducunt; villas comburunt: captivos de longe ducentes miserabiliter tractabant; pios alligabant in compedibus et nobiles in manicis ferreis" (Historia Eliensis, p. 623).