[938]. “Placuit etiam ut si diacones aut presbyteri coniugati ad torum uxorum suorum redire voluerint,” etc. Concil. Agathense, an. 506. Can. 9.

[939]. “Si quis secernat se a presbytero qui uxorem duxit, tanquam non oporteat, illo liturgiam peragente, de oblatione percipere, anathema sit.” Concil. Gangrense, an. 376. Can. 4. This provision was retained by Burkhart of Worms in his collection of canons made in the eleventh century. See Dönniges, Deut. Staatsr. p. 507. Schmidt, Gesch. der Deutschen, IV Band, lib. 4. cap. 13.

[940]. This was at least the feeling in the eleventh century. Wendover speaks in the following terms of the Council of Rome, celebrated by Gregory the Seventh in 1074:—“Iste papa in synodo generali simoniacos excommunicavit, uxoratos sacerdotes a divino removit officio, et laicis missas eorum audire interdixit, novo exemplo et, ut multis visum est, inconsiderato iudicio, contra sanctorum patrum sententiam, qui scripserunt, quod sacramenta quae in aecclesia fiunt, baptisma, chrisma, corpus Christi et sanguis, Spiritu invisibiliter cooperante, eorundem sacramentorum effectum [habeant], seu per bonos, seu per malos intra Dei aecclesiam dispensentur; tamen quia Spiritus Sanctus mystice illa vivificat, nec bonorum meritis amplificantur, nec peccatis malorum attenuantur. Ex qua re tam grave oritur scandalum, ut nullius haeresis tempore sancta aecclesia graviori sit schismate discissa, his pro iustitia, illis contra iustitiam agentibus; porro paucis continentiam observantibus: aliquibus eam causa lucri ac iactantiae simulantibus, multis incontinentiam periurio multipliciori adulterio cumulantibus: ad haec, opportunitate laicis insurgentibus contra sacros ordines, et se ab omni aecclesiastica subiectione excutientibus, laici sacra mysteria temerant et de his disputant, infantes baptizant, sordido aurium humore pro sacro chrismate utentes et oleo, in extremo vitae viaticum Dominicum et usitatum aecclesiae obsequium sepulturae a presbyteris uxoratis accipere parvipendunt; decimas etiam presbyteris debitas igne cremant, corpus Domini a presbyteris uxoratis consecratum pedibus saepe conculcant, sanguinem Domini voluntarie frequenter in terram effundunt.” Wend. ii. 13. See the Acts of this Council in Hardouin, vi. col. 1521 seq. In the following year, 1075, the abbot of Pontoise was insulted and beaten in a council held at Paris, for defending this decree of Gregory.

[941]. Boniface appears to have been quite as earnest in the eighth as Dunstan was in the tenth century. We are told of him in Thuringia, that in accordance with the instructions of the Apostolical Pontiff, “senatores plebis totiusque populi principes verbis spiritalibus affatus est; eosque ad veram agnitionis viam et intelligentiae lucem provocavit, quam olim ante maxima siquidem ex parte pravis seducti doctoribus perdiderunt; sed et sacerdotes ac presbiteros, quorum alii religioso Dei se omnipotentis cultu incoluerunt, alii quidem fornicaria contaminati pollutione castimoniae continentiam, quam sacris servientes altaribus servare debuerunt, amiserant, sermonibus evangelicis, quantum potuit, a malitiae pravitate ad canonicae constitutionis rectitudinem correxit, ammonuit, atque instruxit.” Pertz, ii. 341. “Quoniam cessante religiosorum ducum dominatu, cessavit etiam in eis Christianitatis et religionis intentio, et falsi seducentes populum introducti sunt fratres, qui sub nomine religionis maximam haereticae pravitatis introduxerunt sectam. Ex quibus est Torhtwine et Berhthere, Eanberhct et Hunræd, fornicatores et adulteri, quos iuxta apostolum Dominus iudicavit Deus.” Pertz, ii. 344. These seem all to have been Anglosaxons.

“Et recedens, non solum invitatus Baguariorum ab Odilone duce, sed et spontaneus, visitavit incolas; mansitque apud eos diebus multis, praedicans et evangelizans verbum Dei; veraeque fidei ac religionis sacramenta renovavit, et destructores aecclesiarum populique perversores abigebat. Quorum alii pridem falso se episcopatus gradu praetulerunt, alii etiam presbyteratus se officio deputabant, alii haec atque alia innumerabilia fingentes, magna ex parte populum seduxerunt. Sed quia sanctus vir iam Deo ab infantia deditus, iniuriam Domini sui non ferens, supradictum ducem cunctumque vulgus ab iniusta haereticae falsitatis secta et fornicaria sacerdotum deceptione coercuit; et provinciam Baguariorum, Odilone duce consentiente, in quattuor divisit parochias, quattuorque his praesidere fecit episcopos, quos ordinatione scilicet facta, in episcopatus gradum sublevant.” Pertz, ii. 346.

“Domino Deo opitulante, ac suggerente sancto Bonifatio archiepiscopo, religionis christianae confirmatum est testamentum, et orthodoxorum patrum synodalia sunt in Francis correcta instituta, cunctaque canonum auctoritate emendata atque expiata, et tam laicorum iniusta concubinarum copula partim, exhortante sancto viro separata est, quam etiam clericorum nefanda cum uxoribus coniunctio seiuncta ac segregata.” Pertz, ii. 346. The anonymous author of the life of Boniface tells of a bishop Gerold, who held the see of Mayence: he had a son who succeeded him in the bishopric. Pertz, ii. 354.

[942]. “Sanctus Pontifex noster de exilio cum filio suo proprio rediens,” etc. Vit. Wilfr. cap. 57.

[943]. Cod. Dipl. No. 1352.

[944]. “Wulfmǽr preóst and his bearnteám.” Cod. Dipl. No. 946.

[945]. “Godwine æt Worðige, Ælfsiges bisceopes sunu.” Chron. Sax. an. 1001. This however was not confined to England: we hear of more than one Frankish bishop having children: for example, “Anchisus dux egregius, filius Arnulfi, episcopi Mettensis.” Ann. Xantens. an. 647. Pertz, ii. 219. See also Paul. Gest. Ep. Mettens. Pertz, ii. 264. [See also T. F. Klitsche, “Geschichte des Cölibats,” etc. Augsb. 1830; J. A. Zaccaria. Storia Polemica del Sagro celibato, Roma, 1774; and Suppl. to Engl. Cyclop., Arts and Sciences, art. Celibacy.]