Tantum pro tertio.

De raritate poetarum, deque gymnosophistarum, philosophorum, theologorum, cæterorumque eruditorum infinita numerositate, Skel. L. epitoma.

Quæ fiunt inter sociabus[778] sicut Achates, h. Gag. &c.

Sunt infiniti, sunt innumerique sophistæ,

Sunt infiniti, sunt innumerique logistæ,

Innumeri sunt philosophi, sunt theologique,

Sunt infiniti doctores, suntque magistri

Innumeri; sed sunt pauci rarique poetæ.

Hinc omne est rarum carum: reor ergo poetas

Ante alios omnes divino flamine flatos.