He will not forbeare in his rage.”

Harl. Miscell., ix. 69. ed. Park.

v. 670. hoddypoule] i. e. dunder-head.

v. 674. settys nat by it a myte] i. e. values it not at a mite, cares not a mite for it.

v. 679. demensy] i. e. madness.

[Page 48.] v. 682. mell] i. e. meddle.

v. 683. wele] i. e. well.

v. 684. How Frauncis Petrarke, &c.] “Vidi Aquensem Caroli sedem, & in templo marmoreo verendum barbaris gentibus illius principis sepulchrum, vbi fabellam audiui, non inamœnam cognitu, a quibusdam templi sacerdotibus, quam scriptam mihi ostenderunt, & postea apud modernos scriptores accuratius etiam tractatam legi, quam tibi quoque ut referam incidit animus: ita tamen, ut rei fides non apud me quæratur, sed (vt aiunt) penes auctores maneat. Carolum Regem quem Magni nomine [ed. Bas. cognomine] æquare Pompeio & Alexandro audent, mulierculam quandam perdite & efflictim amasse memorant, eius blanditiis eneruatum, neglecta fama (cui plurimum inseruire consueuerat) & posthabitis regni curis, aliarum rerum omnium & postremo suiipsius oblitum, diu nulla prorsus in re nisi illius amplexibus acquieuisse, summa cum indignatione suorum ac dolore. Tandem cum iam spei nihil superesset (quoniam aures regias salutaribus consiliis insanus amor obstruxerat), fœminam ipsam malorum causam insperata mors abstulit, cuius rei ingens primum in regia sed latens gaudium fuit: deinde dolore tantum priore grauiore, quantum fœdiori morbo correptum regis animum videbant, cuius nec morte lenitus furor, sed in ipsum obscœnum cadauer & exangue translatus est, quod balsamo & aromatibus conditum, onustum gemmis, & velatum purpura, diebus ac noctibus tam miserabili quam cupido fouebat amplexu. Dici nequit quam discors & quam male se compassura conditio est amantis ac regis: nunquam profecto contraria sine lite iunguntur. Quid est autem regnum, nisi iusta & gloriosa dominatio? Contra quid est amor, nisi fœda seruitus & iniusta? Itaque cum certatim ad amantem (seu rectius ad amentem) Regem, pro summis regni negotiis legationes gentium, præfectique & prouinciarum præsides conuenirent, is in lectulo suo miser, omnibus exclusis & obseratis foribus, amato corpusculo cohærebat, amicam suam crebro, velut spirantem responsuramque compellans, illi curas laboresque suos narrabat, illi blandum murmur & nocturna suspiria, illi semper amoris comites lachrymas instillabat, horrendum miseriæ solamen, sed quod vnum ex omnibus Rex alioquin (vt aiunt) sapientissimus elegisset. Addunt fabulæ quod ego nec fieri potuisse nec narrari debere arbitror. Erat ea tempestate in aula Coloniensis Antistes, vir, vt memorant, sanctitate & sapientia clarus, necnon comis, et consilii Regii prima vox, qui domini sui statum miseratus, vbi animaduertit humanis remediis nihil agi, ad Deum versus, ilium assidue precari, in illo spem reponere, ab eo finem mali poscere multo cum gemitu: quod cum diu fecisset, nec desiturus videretur, die quodam illustri miraculo recreatus est: siquidem ex more sacrificanti, & post deuotissimas preces pectus & aram lachrymis implenti, de cœlo vox insonuit, Sub extinctæ mulieris lingua furoris Regii causam latere. Quo lætior, mox peracto sacrificio, ad locum vbi corpus erat se proripuit, & iure notissimæ familiaritatis regiæ introgressus, os digito clam scrutatus, gemmam perexiguo annulo inclusam sub gelida rigentique lingua repertam festinabundus auexit. Nec multo post rediens Carolus, & ex consuetudine ad optatum mortuæ congressum properans, repente aridi cadaueris spectaculo concussus, obriguit, exhorruitque contactum, auferri eam quantocius ac sepeliri iubens. Inde totus in Antistitem conuersus, illum amare, illum colere, illum indies arctius amplecti. Denique nihil nisi ex sententia illius agere, ab illo nec diebus nec noctibus auelli. Quod vbi sensit vir iustus ac prudens, optabilem forte multis sed onerosam sibi sarcinam abiicere statuit, veritusque ne si vel ad manus alterius perueniret, vel flammis consumeretur, domino suo aliquid periculi afferret, annulum in vicinæ paludis præaltam voraginem demersit. Aquis forte tum rex cum proceribus suis habitabat, ex eoque tempore cunctis ciuitatibus sedes illa prælata est, in ea nil sibi palude gratius, ibi assidere & illis aquis mira cum voluptate, illius odore velut suauissimo delectari. Postremo illuc regiam suam transtulit, & in medio palustris limi, immenso sumptu, iactis molibus, palatium templumque construxit, vt nihil diuinæ vel humanæ rei eum inde abstraheret. Postremo ibi vitæ suæ reliquum egit, ibique sepultus est: cauto prius vt successores sui primam inde coronam & prima imperii auspicia capescerent, quod hodie quoque seruatur, seruabiturque quam din Romani frena imperii Theutonica manus aget.” Petrarchæ Fam. Epist., lib. i. Ep. iii. p. 10, et seq., ed. 1601.—On this story, which he found in a French author, Mr. Southey has composed a ballad: see his Minor Poems.

[Page 48.] v. 694. carectes] i. e. characters, magical inscriptions.

v. 703. Acon] i. e. Aix la Chapelle: “Acon in Almayne whyche is a moche fayr cytee, where as kyng charles had made his paleys moche fayr & ryche and a ryght deuoute chapel in thonour of our lady, wherin hymself is buryed.” Caxton’s History and Lyf of Charles the Grete, &c. 1485. sig. b 7.