[382] Enumeravi, præsente Clemente synescalcho familiæ s. d. n., Salvato librario, et Demetrio lectore, ducatos xlv Francischo fabro lignario mediolanensi habitatori piscinæ urbis Romæ pro banchis Bibliothecæ conficiendis, maxime vero decem quæ ad sinistram jacent, quorum longitudo est xxxviii palmorum, vel circa, et ita accepta parte pecuniarum, cujus summa est centum et xxx ducatorum, facturum se debitum promittit et obligat, die xv Julii 1475. Müntz, p. 121.
[383] Item solvi eidem ducatos xxx pro reliquo xxv banchorum bibliothecæ: pro longioribus autem qui sunt X solvebantur centum et triginta, ut supra scriptum est; pro reliquis solvebantur centum et septuaginta; quæ summa est tricentorum ducatorum: atque ita pro banchis omnibus ei satisfactum est, die vii Junii 1476. Müntz, p. 126. The rest of the money had been paid to him by instalments between 15 July, 1475, and this date.
[384] Magister Joanninus faber lignarius de Florentia habuit a me Platyna s. d. n. bibliothecario pro fabrica banchorum Bibliothecæ secretæ, pro Armario magno et Spaleria ejusdem loci, quæ omnia extimata fuerunt centum et octuaginta ducat' a magistro Francisco de Mediolano; habuit, ut præfertur, ducatos sexaginta quinque et bononenos sexaginta die vii maii 1477. Müntz, p. 130. There were 100 bononeni in each ducat.
[385] Habuit ultimo ducatos octo pro tribus tabulis ex nuce cornisate (?) ad continenda nomina librorum e per le cornise de tre banchi vechi ex nuce die supradicta; nil omnino restat habere ut ipse sua manu affirmat, computatis in his illis lx bononenis qui superius scribuntur. Müntz, p. 130.
[386] Dedi Joanni pictori famulo m. Melotii pro pictura trium tabularum ubi descripta sunt librorum nomina carlenos xviii die x Octobris 1477. Ibid., p. 131.
[387] Item pro xii capsis latis in bibliothecam secretam. Müntz et Fabre, p. 158.
[388] Magister Joanninus de Florentia et m. Marcus ejus frater faber lignarius habuere ducatos xxv pro parte solucionis banchorum quæ fiunt in bibliotheca addita nunc a Smo. d. nostro, die xviii Julii 1480. Müntz, p. 134.
[389] Müntz, pp. 124-126.
[390] Magister Joannes fabricator catenarum habuit a me die xiiii aprilis 1477 ducatos decem, ad summam centum et quinque ducatorum quos ei debebam pro tribus miliaribus et libris octingentis ferri fabrefacti ad usum bibliothecæ, videlicet pro quadraginta octo virgis ferreis ad quas in banchis libri connectuntur [etc.]. Müntz, p. 128.
[391] Ibid., p. 127.