[Ibid.] line 11.

And Bernard acordiþ þere wiþ.

The Passage here referred to will be found in St. Bernard’s Works[59], Serm. xxxiii. in Cantica, num. 14, et seq. Adhuc nisi tædio fuerit longitudo sermonis, has quatuor tentationes tentabo suo ordine assignare ipsi corpori Christi, quod est Ecclesia. Et ecce quam brevius possum percurro. Videte primitivam Ecclesiam, si non primo pervasa est acriter nimis a timore nocturno. Erat enim nox, quando omnis qui interficeret sanctos, arbitrabatur obsequium se præstare Deo. Hac autem tentatione devicta, et sedata tempestate, inclyta facta est, et juxta promissionem ad se factam, in brevi posita in superbiam sæculorum. Et dolens inimicus quod frustratus esset, a timore nocturno convertit se callide ad sagittam volantem in die, et vulneravit in ea quosdam de ecclesia. Et surrexerunt homines vani, cupidi gloriæ, et voluerunt sibi facere nomen: et exeuntes de ecclesia, diu eamdem matrem suam afflixerunt in diversis et perversis dogmatibus. Sed hæc quoque pestis depulsa est in sapientia sanctorum, sicut et prima in patientia martyrum.

[Page 25.] line 7.

chaffare walkynge in derkenessis is þe pryui heresie of symonyans.

Here our Author abandons St. Bernard’s Interpretation, which expounds negotium perambulans in tenebris, not of Simony, but of Hypocrisy, and Avarice. Serpit hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiæ, et quo latius, eo desperatius: eoque periculosius, quo interius ... omnes quæ sua sunt quærunt. Ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo. Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Inde is quem quotidie vides meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus.... Inde dolia pigmentaria, inde referta marsupia. Pro hujusmodi volunt esse et sunt ecclesiarum præpositi, decani, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi. Nec enim hæc merito cedunt, sed negotio illi, quod perambulat in tenebris.[60]

[Ibid.] last line.

on lyue.

As Chaucer.

And here-againes no Creature on live