In the first scene of the Amphitryo of Plautus, Sosia thus remarks on the unusual length of the night:
Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
Nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem.
Eam quoque, Ædepol, etiam multo hæc vicit longitudine.
Credo equidem dormire solem atque appotum probe.
Mira sunt, nisi invitavit sese in cœna plusculum.
To which Mercury answers:
Ain vero, verbero? Deos esse tui similes putas?
Ego Pol te istis tuis pro dictis et malefactis, furcifer,
Accipiam, modò sis veni huc: invenies infortunium.