Anglicus a tergo caudam gerit; est pecus ergo. Anglice caudate, cape caudam, ne cadat a te. Ex causa caudae manet Anglica gens sine laude.
[ [336] Skelton, vol. iii, p. 186 et seq.
[ [337] See above, p. 262.
[ [338] Illo tempore baronibus illuxerat dies sanctificatus, ibi quicunque fugerat Anglicus est caudatus, plenus versutiis, fallax et instabilis et exanimatus.—P. 223.
[ [339] See above, p. 266.
[ [340] Anglici enim, sicut ingratissimi homines, ... consuetam trahentes caudam, et villam dictam spoliare cupientes et sibi resistentes trucidare, eam in quatuor locis, quasi in quatuor angulis, incenderunt, ut sic Gandenses nitentes ignem exstinguere, circa custodiam bonorum suorum essent minus cauti.—P. 7.
[ [341] Prostrati sunt autem omnes Scotti et per undique sparsi ac desolati, decollati, incarcerati, suspensi, distracti, destructi, membratim separati, nisi ille solus fugitivus Robertus le Bruys, qui in latibulis circumvagat, sicut latro vel vispilio. Rex vero de eo nihil curans ipsum permittit errare ubicumque melius vitam suam possit salvare, quia cauda sua penitus amputatur.—Vol. iii, p. 191.
[ [342] As Goscelin is the first writer in whom there occurs mention of the insult offered to St. Augustine and of its punishment, and as it consequently seems to be with him that the "tail" myth originated, both his versions of the incident are here given:—"Hinc divertens dux verbi Domini, successit tandem cuidam profanae villulae in Provincia quae dicitur Dorseta; ubi daemoniaca plebicola Sanctos Dei omnibus opprobriis ac ludibriis dedecoravere; adeo ut (quod etiam referri injuria est) productas piscium caudas ingererent. Unde indignatus Spiritus Domini in hujus auctores sceleris et in omnem progeniem illorum suum dedecus per os Augustini vatis perpetualiter sententiavit; et pravis propriam ignominiam, Sanctis vero perennem gloriam refudit" (Anglia Sacra, II, p. 67).—"Cumque (Augustinus) provinciam quae Dorsete appellatur, attigisset, et ubique ut Angelus Domini reciperetur, simulque auditorum fide quos pasceret pasceretur, incidit in quamdam villam, velut in tartaream Plutonis sedem. Ibi plebs impia, tenebris suis excaecata, et divinam lucem exosa, non solum audire nequibat vivifica documenta, verum tota ludibriorum et opprobriorum tempestate in Sanctos Dei debacchata, longe proturbat eos ab omni possessione sua; nec manu pepercisse creditur effraenis audacia. At Dei nuntius, juxta Dominicum praeceptum et apostolorum exemplum, excusso etiam pulvere pedum in eos, dignam suis meritis sententiam (non maledicentis voto, quia omnium salutem optabat; sed divino judicio et Eliae typo) atrocibus injecit, quatenus Sanctorum contemptores tam in ipsis quam in omnibus posteris suis, debita poena redargueret, qui vitae mandata repulissent. Fama est, illos effulminandos, prominentes marinorum piscium caudas Sanctis appendisse; et illis quidem gloriam sempiternam peperisse, in se vero ignominiam perennem retorsisse, ut hoc dedecus degeneranti generi, non innocenti et generosae imputetur patriae" (Bollandists, Acta Sanctorum, vol. for May, p. 375).
[ [343] "Aggrediuntur ergo virum et sotios furiatis mentibus incolae, et magnis dehonestatum injuriis, ita ut etiam caudas racharum vestibus ejus affigerent, impellunt, propellunt, expellunt. Patienter ille et modeste gaudensque pro nomine Jhesu contumeliam tulit, et, ne magis miserorum irritaret insaniam, excusso pedum in eos pulvere, longe quasi miliariis tribus recessit."
—De Gestis Pontificum, lib. ii, § 84.