[2166] Bridges, II, 210. Et ideo dicit experimentator bonus in libro de Regimine Senum, quod si illud quod est in quarto gradu temperatum et quod natat in mari, et quod vegetatur in aere, et quod a mari projicitur, et planta Indiae, et quod est in visceribus animalis longae vitae, et duo serpentes quae sunt esca Tyrorum et Aethiopium....
[2167] Ibid., 208. Nam Parisius nuper fuit unus sapiens, qui serpentes quaesivit et unum accepit et scidit eum in parva frusta, nisi quod pellis ventris, super quam reperet, remansit integra, et iste serpens repebat ut poterat ad herbam quandam, cuius tactu statim sanabatur. Et experimentator collegit herbam admirandae virtutis.
A Greek precursor of this tale may be found in the plot of the lost Polyidus of Euripides, as reproduced in Hyginus, Fabulae, 136. “... draco repente ad corpus pueri processit, quod Polyidus, aestimans eum velle consumere, gladio repente percussit et occidit. Altera serpens parem quaerens vidit eam interfectam et progressa herbam attulit atque eius tactu serpenti spiritum restituit....” Polyidus then resuscitated the dead boy by the same method.
Paris continued to be a center of experimental research after Bacon, for in a Wolfenbüttel MS (2503, 15th century, fols. 271-82) we find “Experiments collected by masters of Paris that are greatly praised, and first concerning powders.” The Explicit dates the collection about 1331 A. D. See also Wolfenbüttel 2189, 15th century, fols. 174-5, Quedam experimenta parisiis probata 25.
[2168] Bridges, II, 168-9.
[2169] Ibid., 202. Unde oportet primo credulitatem fieri, donec secundo sequitur experientia, ut tertio ratio comitetur.... Et ideo in principio debet credere his qui experti sunt, vel qui ab expertis fideliter habuerunt, nec debet reprobare veritatem propter hoc, quod eam ignorat, et quia ad eam non habet argumentum.
[2170] Ibid., 219. Postquam enim hoc intuitus sum, nihil fuit meo intellectui difficile ad credendum, dummodo habuit auctorem certum.
[2171] Bridges, II, 211. Nam certum est quod Aethiopes sapientes venerunt in Italiam et Hispaniam et Franciam et Angliam, et in istas terras Christianorum in quibus sunt dracones boni volantes, et per artem occultam quam habent excitant dracones de cavernis suis, et habent sellas et froena in promptu, et equitant super eos et agitant in aere volatu fortissimo, ut dometur rigiditas carnium et temperetur durities, sicut apri et ursi et tauri agitantur canibus et variis percussionibus flagellantur, antequam occidantur pro comestione. Cum ergo sic domesticaverint eos, habent artem praeparandi carnes eorum ... et utuntur eis contra accidentia senectutis, et vitam prolongant et intellectum subtiliant ultra omnem aestimationem. Nam nulla doctrina quae per hominem fieri potest tantam sapientiam inducere valet sicut esus istarum carnium, secundum quod per homines probatae fidei didicimus sine mendacio et dubitatione.
[2172] Steele (1920) p. 9.
[2173] Little, Opus Tertium (1912), 46; Gasquet, 510.