Archivio Generale—Maggior Consiglio—Liber Magnus, p. 81.[1]
1392. 13 Aprilis. (Capta est): Quod fit gratia provido viro Marco Paulo quod ipse absolvatur a penâ incursâ pro eo quod non fecit circari unam suam conductam cum ignoraverit ordinem circa hoc.
Ego Marcus Michael consiliarius m. p. s.
Ego Paulus Delphinus consiliarius m. p. s.
Ego Marcus Siboto de mandato ipsorum cancellavi.
4—(1305).
Resolution of the Maggior Consiglio, under date 10th April, 1305, in which Marco Polo is styled Marcus Paulo Milioni. (See p. 67 of vol. i.) In the Archivio Generale, Maggior Cons. Reg. M.S., Carta 82.[2]
“Item quod fiat gratia Bonocio de Mestre de illis Libris centum quinquaginta duobus, in quibus extitit condempnatus per Capitaneos Postarum, occasione vini per eum portati contra bampnum, isto modo videlicet quod solvere debeat dictum debitum hinc ad annos quatuor, solvendo annuatim quartum dicti debiti per hunc modum, scilicet quod dictus Bonocius ire debeat cum nostris Ambaxiatoribus, et soldum quod ei competet pro ipsis viis debeat scontari, et it quod ad solvendum dictum quartum deficiat per eum vel suos plegios integre persolvatur. Et sunt plegii Nobiles Viri Petrus Mauroceno et Marchus Paulo Milion̄ et plures alii qui sunt scripti ad Cameram Capitaneorum Postarum.”
5.—(1311).
Decision in Marco Polo’s suit against Paulo Girardo, 9th March 1311, for recovery of the price of musk sold on commission, etc. (From the Archives of the Casa di Ricovero at Venice, Filza No. 202. See vol. i. p. 70.)
“In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarnatione Domini Nostri Jesu Christi millesimo trecentesimo undecimo, Mensis Marci die nono, intrante Indicione Nona, Rivoalti ...
“Cum coram nobilibus viris Dominis Catharino Dalmario et Marco Lando, Judicibus Peticionum, Domino Leonardo de Molino, tercio Judice curie, tunc absente, inter Nobilem Virum Marcum Polo de confinio Sancti Johannis Grisostomi ex unâ parte, et Paulum Girardo de confinio Sancti Apollinaris ex altera parte, quo ex suo officio verteretur occasione librarum trium denariorum grossorum Venetorum in parte unâ, quas sibi Paulo Girardo petebat idem Marcus Polo pro dimidia libra muscli quam ab ipso Marco Polo ipse Paulus Girardo habuerat, et vendiderat precio suprascriptarum Librarum trium den. Ven. gros. et occasione den. Venet. gross. viginti, quos eciam ipse Marcus Polo eidem Polo Girardo pectebat pro manchamento unius sazii de musclo, quem dicebat sibi defficere de librâ unâ muscli, quam simul cum suprascriptâ dimidiâ ipse Paulus Girardo ab ipso Marco Polo habuerat et receperat, in parte alterâ de dicta, Barbaro advocatori (sic) curie pro suprascripto Marco Polo sive Johannis (sic) Polo[3] de Confinio Sancti Johannis Grisostomi constitutus in Curiâ pro ipso Marco Polo sicut coram suprascriptis Dominis Judicibus legitimum testificatum extiterat ... legi fecit quamdam cedulam bambazinam scriptam manu propriâ ipsius Pauli Girardi, cujus tenor talis, videlicet: ... “de avril recevi io Polo Girardo da Missier Marco Polo libre ½ de musclo metemelo libre tre de grossi. Ancora recevi io Polo libre una de musclo che me lo mete libre sei de grossi, et va a so risico et da sua vintura et damelo in choleganza a la mitade de lo precio.” * * * * “Quare cum ipse Paulus noluerit satisfacere de predictis, nec velit ad presens * * * * * * Condempnatum ipsum Paulum Girardo in expensis pro parte dicti Marci Paulo factis in questione, dando et assignando sibi terminum competentem pro predictis omnibus et singulis persolvendis, in quem terminum si non solveret judicant ipsi domini judices quod capi debetur ipse Paulus Gerardo et carceribus Comunis Venetiarum precludi, de quibus exire non posset donec sibi Marco Paulo omnia singula suprascripta exolvenda dixisset, non obstante absenciâ ipsius Pauli Gerardo cum sibi ex parte Domini Ducis proministeriale Curie Palacii preceptum fuisset ut hodie esset ad Curiam Peticionum.
“Ego Katharinus Dalmario Judex Peticionum manu meâ subscripsi
“Ego Marcus Lando Judex Peticionum manu meâ subscripsi
“Ego Nicolaus, Presbiter Sancti Canciani notarius complevi et roboravi.”
6.—(1319).
In a list of documents preserved in the Archives of the Casa di Ricovero, occurs the entry which follows. But several recent searches have been made for the document itself in vain.