“mcccxxviii. Die ultimo Maii.
“Cum olim de mandato ... curie Petitionum, ad petitionem Ser Bertutii Quirino factum fuerit apud Dominam Donatam Paulo Sancti Job. Gris., quoddam sequestrum de certis rebus, inter quas erant duo sachi cum Venetis grossis intus, legati et bullati, et postea in una capsellâ sigillatâ repositi, prout in scripturis dicti sequestri plenius continetur. Et cum diceretur fuisse subtractam aliquam pecunie quantitatem, non bono modo, de dictis sachis, post dictum sequestrum, et dictâ de causâ per dictos dominos Advocatores ... fuerit hodie in conscilio de XL. placitata dicta Dna. Donata Paulo, penes quam dicta capsella cum sachis remansit hucusque.
“... cum per certas testimonias ... habeatur quod tempore sequestri facti extimata fuit pecunia de dictis sacchis esse libras lxxx grossorum vel circha,[7] et quando postea numerata fuit inventam esse solummodo libras xlv grossorum et grossos xxii, quod dicta Dna. Donata teneatur et debeat restituere et consignare in saculo seu saculis, loco pecunie que ut predicitur deficit et extrata, et ablata est libras xxv [sic] grossorum. Et ultra hoc pro penâ ut ceteris transeat in exemplum condempnetur in libris ducentis et solvat eas.”
15.—(1330).
Remission of fine incurred by an old servant of Marco Polo’s.
(Reg. Grazie 3o, c. 40.)*
“mcccxxx. iiii Septembris.
“Quod fiat gratia Manulli familiari Ser Marci Polo sancti Joh. Gris. quod absolvatur a penâ librarum L pro centenariis, quam dicunt officiales Levantis incurrisse pro eo quod ignorans ordines et pure non putans facere contra aliqua nostra ordinamenta cum galeis que de Ermeniâ venerunt portavit Venecias tantum piperis et lanæ quod constitit supra soldos xxv grossorum tanquam forenses (?). Et officiales Levantis dicunt quod non possunt aliud dicere nisi quod solvat. Sed consideratis bonitate et legalitate dicti Manulli, qui mercatores cum quibus stetit fideliter servivit, sibi videtur pecatum quod debeat amittere aliud parum quod tam longo tempore cum magnis laboribus adquisivit, sunt contenti quod dicta gratia sibi fiat.”
16.—(1333).
Attestation by the Gastald and Officer of the Palace Court of his having put the Lady Donata and her daughters in possession of two tenements in S. Giovanni Grisostomo. Dated 12th July, 1333.
(From the Archivio of the Istituto degli Esposti, No. 6.)[8]
The document begins with a statement, dated 22nd August, 1390, by Morandus de Carovellis, parson of St. Apollinaris and Chancellor of the Doge’s Aula, that the original document having been lost, he, under authority of the Doge and Councils, had formally renewed it from the copy recorded in his office.
In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarn. D. N. J. C. millesimo trecentesimo tregesimo tertio mensis Julii die duodecimo, intrantis indicione primâ Rivoalti. Testificor Ego Donatus Gastaldio Dni. nostri Dni. Francisci Dandulo Dei gratiâ inclyti Venetiarum Ducis, et Ministerialis Curie Palacii, quod die tercio intrante suprascripti mensis Julii, propter preceptum ejusdem Dni. Ducis, secundum formam statuti Veneciarum, posui in tenutam et corporalem possessionem Donatam quondam uxorem, Fantinam et Moretam quondam filias, omnes commissarias Nobilis Viri Marci Paulo de confinio Scti. Johannis Grisostomi, nomine ipsius Commissarie, cum Belella olim filiâ et similiter nominatâ commissariâ dicti Marci Paulo * * * de duabus proprietatibus terrarum et casis copertis et discopertis positis in dicto confinio Scti. Johannis Grisostomi, que firmant prout inferius in infrascripte notitie cartâ continetur * * * * ut in eâ legitur:
“Hec est carta fata anno ab Inc. D. N. J. C. millesimo trecentesimo vigesimo tercio, mensis Maij die nono, exeunte Indictione sextâ, Rivoalti, quam fieri facit Dnus. Johannes Superantio D. G. Veneciarum Dalmacie atque Croacie olim Dux, cum suis judicibus examinatorum, suprascripto Marco Paulo postquam venit ante suam suorumque judicum examinatorum presenciam ipse Marcus Paulo de confinio Scti. Johannis Grisostomi, et ostendit eis duas cartas completas et roboratas, prima quarum est venditionis et securitatis carta, facta anno ab Inc. D. N. J. C. (1321) mensis Junii die decimo, intrante indictione quintâ, Rivoalti; quâ manifestum fecit ipsa Donata uxor Marci Paulo de confinio Scti. Johannis Grisostomi cum suis successoribus quia in Dei et Christi nomine dedit, vendidit, atque transactavit sibi Marco Paulo viro suo de eodem confinio et suis heredibus duas suas proprietates terre, et casas copertas et discopertas, que sunt hospicia, videlicet camere et camini, simul conjuncta versus Rivum ... secundum quod dicta proprietas sive hospicium firmat ab uno suo capite, tam superius quam inferius, in muro comuni huic proprietati et proprietati Marci Paulo et Stephani Paulo. Et ab alio suo capite firmat in uno alio muro comuni huic proprietati et predictorum Marci et Stephani Paulo. Ab imo suo latere firmat in supradicto Rivo. Et alio suo latere firmat tam superius quam inferius in salis sive porticis que sunt comunes huic proprietati et proprietati suprascriptorum Marci et Stephani Paulo fratrum. Unde hec proprietas sive hospicia habent introitum et exitum per omnes scalas positas a capite dictarum salarum sive porticuum usque ad curiam et ad viam comunem discurrentem ad Ecclesiam Scti. Johannis Grisostomi et alio. Et est sciendum quod curia, puthei, gradate, et latrine sunt comunes huic proprietati et proprietati suprascriptorum Marci et Stephani Paulo fratrum. * * * *
[The definition of the second tenement—una cusina—follows, and then a long detail as to a doubt regarding common rights to certain sale sive porticus magne que respiciunt et sunt versus Ecclesiam Scti. Johannis Grisostomi, and the discussion by a commission appointed to report; and, again, similar detail as to stairs, wells, etc.]—“declaraverunt et determinaverunt omnes suprascripti cancellarii in concordiâ quod tam putheus qui est in dictâ curiâ, quam etiam putheus qui est extra curiam ad quem itur per quamdam januam que est super calle extra januam principalem tocius proprietatis de Cha Polo, sunt communes supradictis duabus proprietatibus Marci Paulo et toti reliquo dicte proprietatis quod est indivisum.” * * * * Et ego suprascriptus Donatus Gastaldio supradicti Dni. Ducis secundum predictas declarationes et determinationes posui suprascriptas commissarias dicti Marci Paulo die suprascripto tercio intrante mensis Julii in tenutam et possessionem de suprascriptis duabus proprietatibus confiniatis in cartâ noticie supradicte. Et hoc per verum dico testimonium. Signum supradicti Donati Gastaldionis Dni. Ducis, et Ministerialis Curie Palacii, qui hec rogavit fieri.[9]
17.—(1336).
Release granted by Agnes Lauredano, sister, and by Fantina Bragadino and Moreta Dolphyno, daughters, and all three Trustees of the late Domina Donata, relict of Dominus Marcus Polo of S. Giov. Grisostomo, to Dominus Raynuzo Dolphyno of the same, on account of 24 lire of grossi[10] which the Lady Donata Polo had advanced to him on pledge of many articles. Dated 4th March, 1336. The witnesses and notary are the same as in the next.
(In the Archivio Generale; Pacta, Serie T, No. 144.)