XIV. [43]. Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico, sed ab eorum causa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si, cum aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet? Si posse dixerint, quid dicere habeant cur illa vera definitio sit? sin negaverint, fatendum sit, quoniam vel illa vera definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur, id percipi posse: quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus. [44]. Si enim dicent ea, de quibus disserent, se dilucide perspicere nec ulla communione visorum impediri, comprehendere ea se fatebuntur. Sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi? Occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi iis, quae ad concludendum sumpta erunt, ita probatis, ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. Ergo si rebus comprehensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse comprehendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat et, quo id facilius adsequatur, adhibituram et sensus et ea, quae perspicua sint, qualis est istorum oratio, qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur, cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia: primum esse quaedam falsa visa: quod cum volunt, declarant quaedam esse vera: deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. At primum sumpseras, tamquam interesset: ita priori posterius, posteriori superius non iungitur.
[45]. Sed progrediamur longius et ita agamus, ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntur, sic persequamur, ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa, quam diximus, satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea, quae sint, nobis ita ut sint indicet. Sed tamen, ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab iis, quae clara sint ipsa per sese, quasi praestigiis quibusdam et captionibus depellamur. Nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis, qui videntur conturbare veri cognitionem, dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere, nihil profecit: ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.
XV. [46]. Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim primum, quod parum defigunt animos et intendunt in ea, quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum est, quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam, cum eas dissolvere non possunt, desciscunt a veritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere: quod deinceps facere constitui. [47]. Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse, quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur eodem modo rebus iis, quae nullae sint, ut iis, quae sint. Nam cum dicatis, inquiunt, visa quaedam mitti a deo, velut ea, quae in somnis videantur quaeque oraculis, auspiciis, extis declarentur—haec enim aiunt probari Stoicis, quos contra disputant—, quaerunt quonam modo, falsa visa quae sint, ea deus efficere possit probabilia: quae autem plane proxime ad verum accedant, efficere non possit? aut, si ea quoque possit, cur illa non possit, quae perdifficiliter, internoscantur tamen? et, si haec, cur non inter quae nihil sit omnino? [48]. Deinde, cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant, quae cogitatione depingimus, et ea, quae vel dormientibus vel furiosis videntur non numquam, veri simile est sic etiam mentem moveri, ut non modo non internoscat vera visa illa sint anne falsa, sed ut in iis nihil intersit omnino: ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset, qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter intestinum et oblatum. Postremo si nulla visa sunt probabilia, quae falsa sint, alia ratio est. Sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur? cur non ut plane nihil intersit? praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.
XVI. [49]. Ad has omnis visiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano. Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: Si tale visum obiectum est a deo dormienti, ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile? cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur? deinde ut ne internoscatur quidem? postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si perveneris, me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit: sin ipse tua sponte processeris, tuum. [50]. Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse, si possit? quo modo autem sumis, ut, si quid cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit? deinde ut ne internosci quidem? postremo ut eadem sint? ut, si lupi canibus similes sunt, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri possit. At si efficeretur, ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno. [51]. Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit, sentit quid intersit inter perspicua et inania? Eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse: 'Visus sum mihi cum Galba ambulare?' At, cum somniavit, ita narravit:
'visus Homerus adesse poeta.'
Idemque in Epicharmo:
'Nam videbar somniare med ego esse mortuum.'
Itaque, simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea, quae in foro gessimus.
XVII. [52]. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorumque, quae vigilantes videmus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. Ne vinolenti quidem quae faciunt, eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, revocant se interdum iisque, quae videntur, imbecillius adsentiuntur, cumque edormiverunt, illa visa quam levia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id videri sibi, et, cum relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis:
'Sed mihi ne utiquam cor consentit cum oculorum