XXII. [69]. Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa, quae a me defenduntur, et didicit apud Philonem tam diu, ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de his rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. Quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur auctoritas. Quis enim iste dies illuxerit quaero, qui illi ostenderit eam, quam multos annos esse negitavisset, veri et falsi notam. Excogitavit aliquid? Eadem dicit quae Stoici. Poenituit illa sensisse? Cur non se transtulit ad alios et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. Quid? eum Mnesarchi poenitebat? quid? Dardani? qui erant Athenis tum principes Stoicorum. Numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere. [70]. Unde autem subito vetus Academia revocata est? Nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse, quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut ii, qui se sequerentur, Antiochii vocarentur. Mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia: haec Academicorum est una sententia, quam reliquorum philosophorum nemo probet. Itaque cessit, et ut ii, qui sub Novis solem non ferunt, item ille, cum aestuaret, veterum, ut Maenianorum, sic Academicorum umbram secutus est. [71]. Quoque solebat uti argumento tum, cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum comprehendisset certa illa nota, qua adsentiri dicitis oportere, illudne, quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum: qui ex illius commutata sententia docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse, quod non eodem modo possit a falso, is curavit ut quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura, nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt.
XXIII. [72]. Et primum quod initio dixisti videamus quale sit: similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros, sed tamen popularis aliquos nominare. Illi cum res non bonas tractent, similes bonorum videri volunt. Nos autem dicimus ea nobis videri, quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem nigram dixit esse. Ferres me, si ego idem dicerem? Tu, ne si dubitarem quidem. At quis est? num hic sophistes?—sic enim appellabantur ii, qui ostentationis aut quaestus causa philosophabantur—: maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. [73]. Quid loquar de Democrito? Quem cum eo conferre possumus non modo ingeni magnitudine, sed etiam animi? qui ita sit ausus ordiri: 'Haec loquor de universis.' Nihil excipit de quo non profiteatur. Quid enim esse potest extra universa? quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi, Chrysippo, reliquis inferioris aetatis? qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. Atque is non hoc dicit, quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille verum plane negat esse: sensus quidem non obscuros dicit, sed tenebricosos: sic enim appellat [eos]. Is, qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri, qui est de natura: 'Nego,' inquit, 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire, scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit.' [74]. Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus iis, de quibus loquitur, sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in iis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda? Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam versibus, sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere. Et ab iis aiebas removendum Socratem et Platonem. Cur? an de ullis certius possum dicere? Vixisse cum iis equidem videor: ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse. Excepit unum tantum, 'scire se nihil se scire,' nihil amplius. Quid dicam de Platone? qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probavisset. Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.
XXIV. [75]. Videorne tibi, non ut Saturninus, nominare modo illustris homines, sed imitari numquam nisi clarum, nisi nobilem? Atqui habebam molestos vobis, sed minutos, Stilponem, Diodorum, Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam σοφισματα; sic enim appellantur fallaces conclusiunculae. Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum? Quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia, quae in consuetudine probantur! At dissolvit idem. Mihi quidem non videtur: sed dissolverit sane. Certe tam multa non collegisset, quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret iis resisti non facile posse. [76]. Quid Cyrenaici tibi videntur, minime contempti philosophi? Qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus: ea se sola percipere, quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem: neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.
Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. Quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilam vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse, sed verum invenire voluisse sic intellegitur. [77]. Nemo, inquam, superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapiente. Quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi posset. Quid ergo id esset? Visum, credo. Quale igitur visum? tum illum ita definisse, ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et effictum. Post requisitum etiamne, si eiusdem modi esset visum verum, quale vel falsum. Hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusdem modi ab eo, quod non est, posset esse. Recte consensit Arcesilas; ad definitionem additum: neque enim falsum percipi posse neque verum, si esset tale, quale vel falsum. Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret nullum tale esse visum a vero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. [78]. Haec est una contentio, quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. Licebat enim nihil percipere et tamen opinari, quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. Illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut, si ostendero nihil posse percipi, tu concedas numquam adsensurum esse.
XXV. [79]. Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu, Luculle, communi loco defendis: quod ne [id] facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram. Tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. Primum cur? Nam et in remo sentio non esse id, quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. Deinde nihilne praeterea diximus?—Manent illa omnia, iacet ista causa: veracis suos esse sensus dicit.—Igitur semper auctorem habes eum, qui magno suo periculo causam agat! Eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum. [80]. Hoc est verum esse, confidere suis testibus et importune insistere! Itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam, cum oculum torsisset, duas ex lucerna flammulas esse visas: opinionis enim esse mendacium, non oculorum. Quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sed hic quidem maiorum similis: tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse, alia falsa, qui ea distinguis? Desine, quaeso, communibus locis: domi nobis ista nascuntur. Si, inquis, deus te interroget: Sanis modo et integris sensibus, num amplius quid desideras? quid respondeas?—Utinam quidem roget? Audiret quam nobiscum male ageret. Ut enim vera videamus, quam longe videmus? Ego Catuli Cumanum ex hoc loco video, Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. O praeclarum prospectum! Puteolos videmus: at familiarem nostrum C. Avianium, fortasse in porticu Neptuni ambulantem, non videmus. [81]. At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat: quaedam volucres longius. Responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. Dicet me acrius videre quam illos pisces fortasse qui neque videntur a nobis et nunc quidem sub oculis sunt neque ipsi nos suspicere possunt. Ergo ut illis aqua, sic nobis aër crassus offunditur. At amplius non desideramus. Quid? talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo, quod parum longe quam quod falsum viderem. Videsne navem illam? Stare nobis videtur: at iis, qui in nave sunt, moveri haec villa. Quaere rationem cur ita videatur: quam ut maxime inveneris, quod haud scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
XXVI. [82]. Quid ego de nave? Vidi enim a te remum contemni. Maiora fortasse quaeris. Quid potest esse sole maius? quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram. Quantulus nobis videtur! Mihi quidem quasi pedalis. Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo: ne maiorem quidem multo putat esse vel tantum esse, quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum. Ubi igitur illud est semel? Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus: qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur. [83]. Sed, ut minuam controversiam, videte, quaeso, quam in parvo lis sit. Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci, percipi, comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium, inter quae visa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi possint, alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt. Primum Epicurus non dat; vos, quibuscum res est, id quoque conceditis. Omnis pugna de quarto est. [84]. Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum, quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso: qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset? Negas tantam similitudinem in rerum natura esse. Pugnas omnino, sed cum adversario facili. Ne sit sane: videri certe potest. Fallet igitur sensum, et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit. Sublato enim iudicio illo, quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem videris, qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa. [85]. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem, quod sit aliud. Stoicum est quidem nec admodum credibile 'nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.' Haec refelli possunt, sed pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus visa res nihil differat an internosci non possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? Qua igitur notione discerneres? [86]. Quid? si in eiusdem modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum illum, qui ova cognosceret?
XXVII. Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus. Pictor videt quae nos non videmus et, simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid? hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura! [87]. Cur non extimescam opinandi temeritatem? Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel, ut tuo verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando? cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose: disputantur etiam eleganter. Denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox et quidem ob eam causam, ne tu, qui idem me facturum paulo ante dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina impleta sunt non a nostris solum, sed etiam a Chrysippo:—de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem.—[88]. Ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinolentorum et furiosorum visa imbecilliora esse dicebas quam vigilantium, siccorum, sanorum. Quo modo? quia, cum experrectus esset Ennius, non diceret 'se vidisse Homerum, sed visum esse,' Alcmaeo autem:
'Sed mihi ne utiquam cor consentit ...'
Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia reri et cuius furor consederit, putare non fuisse ea vera, quae essent sibi visa in furore. Sed non id agitur: tum, cum videbantur, quo modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse,
'O pietas animi ...',