Quid? cum virginis fidem implorat:

'Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam

hanc vim, quae me excruciat!

Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant

cum ardentibus taedis.'

Num dubitas quin sibi haec videre videatur? Itemque cetera:

'Intendit crinitus Apollo

arcum auratum, luna innixus:

Diana facem iacit a laeva.'

[90]. Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia videbantur? Apparet enim iam 'cor cum oculis consentire.' Omnia autem haec proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti sint, aut eorum, qui furere destiterint, sed qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. Sed abeo a sensibus.