XLV. Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello coss. praetor esset, eum, qui cum avo tuo, Luculle, consul fuit, doctum sane hominem, ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi: 'Ego tibi, Carneade, praetor esse non videor, quia sapiens non sum: nec haec urbs nec in ea civitas.' Tum ille: 'Huic Stoico non videris.' Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret. Sed ille noster est plane, ut supra dixi, Stoicus, perpauca balbutiens. [138]. Vos autem mihi veremini ne labar ad opinionem et aliquid asciscam et comprobem incognitum, quod minime voltis. Quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tres solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus bonorum: circumcidit et amputat multitudinem: aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque: nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in vicinitate versari, quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos, qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent: ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse defendi. [139]. Sit sane ita—quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor, nec quicquam habeo adhuc probabilius—, verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur. Labor eo, ut adsentiar Epicuro aut Aristippo. Revocat virtus vel potius reprehendit manu: pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus, quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur, ut Calliphontem sequar, cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat, ut eam probare etiam videretur. Quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur. Sed, si istum finem velim sequi, nonne ipsa veritas et gravis et recta ratio mihi obversetur? Tu, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?
XLVI. [140]. Unum igitur par quod depugnet reliquum est, voluptas cum honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes: quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis. Audi contra illos, qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant, nisi forte, quod gloriosum sit in volgus, id honestum velimus dicere: fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam, hanc regulam, hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset, eum numquam quid in vita sequeretur habiturum. [141]. Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? Tam moveor quam tu, Luculle, neque me minus hominem quam te putaveris. Tantum interest, quod tu, cum es commotus, adquiescis, adsentiris, approbas, verum illud certum, comprehensum, perceptum, ratum, firmum, fixum esse vis, deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes: ego nihil eius modi esse arbitror, cui si adsensus sim, non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
[142]. Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique verum esse, quod cuique videatur: aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudicii: aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit. Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit. [143]. Num quid horum probat noster Antiochus? Ille vero ne maiorum quidem suorum. Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nusquam.
XLVII. Quid ergo Academici appellamur? an abutimur gloria nominis? aut cur cogimur eos sequi, qui inter se dissident? In hoc ipso, quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit, si quid ita conexum est, ut hoc, 'si dies est, lucet,' quanta contentio est! Aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid? cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet! quid? duo vel principes dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis in rebus dissentiunt? [144]. Quid me igitur, Luculle, in invidiam et tamquam in contionem vocas? et quidem, ut seditiosi tribuni solent, occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud, cum artificia tolli quereris a nobis, nisi ut opifices concitentur? qui si undique omnes convenerint, facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnis, qui in contione stabunt, exsules, servos, insanos esse dicatis: deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem, sed ad vosmet ipsos, qui adestis, pertinent. Negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. Quo modo? inquies: nos enim defendimus etiam insipientem multa comprehendere. [145]. At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. Et hoc quidem Zeno gestu conficiebat. Nam, cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum,' inquiebat, 'huius modi est.' Deinde, cum paulum digitos contraxerat, 'adsensus huius modi.' Tum cum plane compresserat pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat: qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, καταληψιν imposuit. Cum autem laevam manum adverterat et illum pugnum arte vehementerque compresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem. Sed qui sapientes sint aut fuerint ne ipsi quidem solent dicere. Ita tu nunc, Catule, lucere nescis nec tu, Hortensi, in tua villa nos esse. [146]. Num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter: illa subtilius. Sed quo modo tu, si nihil comprehendi posset, artificia concidere dicebas neque mihi dabas id, quod probabile esset, satis magnam vim habere ad artis, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. An pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? Quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci: ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos, quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam comprobat diligentia, qui primum iurare 'ex sui animi sententia' quemque voluerunt, deinde ita teneri 'si sciens falleret,' quod inscientia multa versaretur in vita, tum, qui testimonium diceret, ut 'arbitrari' se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent, ea non ut esse facta, sed ut 'videri' pronuntiarentur.
XLVIII. [147]. Verum, quoniam non solum nauta significat, sed etiam Favonius ipse insusurrat navigandi nobis, Luculle, tempus esse et quoniam satis multa dixi, est mihi perorandum. Posthac tamen, cum haec quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus, de obscuritate naturae deque errore tot philosophorum, qui de bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant, ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobilis disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas ipsi contra se Stoici texuerunt. [148]. Tum Lucullus: Non moleste, inquit, fero nos haec contulisse. Saepius enim congredientes nos, et maxime in Tusculanis nostris, si quae videbuntur, requiremus. Optime, inquam, sed quid Catulus sentit? quid Hortensius? Tum Catulus: Egone? inquit, ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto, id est, opinaturum sapientem existimem, sed ita, ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod comprehendi et percipi possit: qua re εποχην illam omnium rerum non probans, illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior. Habeo, inquam, sententiam tuam nec eam admodum aspernor. Sed tibi quid tandem videtur, Hortensi? Tum ille ridens: Tollendum. Teneo te, inquam: nam ista Academiae est propria sententia. Ita sermone confecto Catulus remansit: nos ad naviculas nostras descendimus.
NOTES.
BOOK I.
[§§1]—[14]. Summary. Cic., Varro and Atticus meet at Cumae ([1]). Cic., after adroitly reminding Varro that the promised dedication of the De Lingua Latina is too long delayed, turns the conversation towards philosophy, by asking Varro why he leaves this subject untouched ([2], [3]). Varro thinks philosophy written in Latin can serve no useful purpose, and points to the failures of the Roman Epicureans ([4]—[6]). He greatly believes in philosophy, but prefers to send his friends to Greece for it, while he devotes himself to subjects which the Greeks have not treated ([7], [8]). Cic. lauds this devotion, but demurs to the theory that philosophy written in Latin is useless. Latins may surely imitate Greek philosophers as well as Greek poets and orators. He gives reasons why he should himself make the attempt, and instancing the success of Brutus, again begs Varro to write on philosophy ([9]—[12]). Varro putting the request on one side charges Cic. with deserting the Old Academy for the New. Cic. defends himself, and appeals to Philo for the statement that the New Academy is in harmony with the Old. Varro refers to Antiochus as an authority on the other side. This leads to a proposal on the part of Cic. to discuss thoroughly the difference between Antiochus and Philo. Varro agrees, and promises an exposition of the principles of Antiochus ([13], [14]).
[§1]. Noster: our common friend. Varro was much more the friend of Atticus than of Cic., see Introd. p. [37]. Nuntiatum: the spelling nunciatum is a mistake, cf. Corssen, Ausspr. I. p. 51. A M. Varrone: from M. Varro's house news came. Audissemus: Cic. uses the contracted forms of such subjunctives, as well as the full forms, but not intermediate forms like audiissemus. Confestim: note how artfully Cic. uses the dramatic form of the dialogue in order to magnify his attachment for Varro. Ab eius villa: the prep is absent from the MSS., but Wesenberg (Em. M.T. Cic. Epistolarum, p. 62) shows that it must be inserted. Cic. writes abesse Roma (Ad Fam. V. 15, 4), patria (T.D. V. 106) etc., but not abesse officio (De Off. I. 43, where Wes. alters it) or the like. Satis eum longo intervallo: so all the MSS.; but Halm, after Davies, reads se visentum for satis eum, quoting Ad Att. I. 4, Madv. tum for eum (Baiter and Halm's ed. of 1861, p. 854). The text is sound; the repetition of pronouns (illum, eum) is quite Ciceronian. The emphatic ille is often repeated by the unemphatic is, cf. T.D. III. 71, and M.D.F. V. 22. I may note that the separation of satis from longo by the word eum is quite in Cicero's style (see my note on [25] quanta id magis). Some editors stumble (Goerenz miserably) by taking intervallo of distance in space, instead of duration in time, while others wrongly press satis, which only means "tolerably," to mean "sufficiently." The words satis longo intervallo simply = "after a tolerably long halt." For the clause ut mos, etc., cf. De Or. II. 13.