invidi et perfidi consilio est usus, nec inerti nobili crediturus.

Nos animo dumtaxat vigemus, etiam magis, quam cum florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus. Quid consilii de omni nostro statu capiamus, te absente nescimus. Quare adpropera.

IV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Romae III K. Febr. a. 698

Periucundus mihi Cincius fuit ante diem III Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. Quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem, quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem, sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissimumque esse. Quare advola ad nos eo animo, ut nos ames, te amari scias. Cetera coram agemus. Haec properantes scripsimus. Quo die venies; utique cum tuis apud me eris.

IVa
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698

Perbelle feceris, si ad nos veneris. Offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae multo meliores sunt, quam putaram. Et velim mihi mittas de tuis

about it and avows his intentions, undeterred by my downfall: for he has never followed the advice of a jealous and treacherous friend, nor trusted in a weak aristocrat.

So far as my mind is concerned, I am as strong as ever I was even in my most palmy days, if not stronger; but my circumstances are straitened. My brother Quintus’ liberality I shall repay, in spite of his protests, as the state of my finances compels me—by the aid of friends, so as not entirely to beggar myself. What general course of action to adopt I cannot make up my mind without your assistance; so make haste.