redditae sunt sine mea, tum videlicet datas, cum ego me non belle haberem. Nam illam νομαίαν ἀργίας[[179]] excusationem ne acceperis. Cura, ut omnia sciam, sed maxime ut valeas.

XII
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in medio mari med. m. Quint. a. 703

Negotium magnum est navigare atque id mense Quinctili. Sexto die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quinctiles a Piraeo ad Zostera vento molesto; qui nos ibidem Nonis tenuit. Ante VIII Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento, non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius, quam vellemus, cursum confecimus. Nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil, quod minus fluctum ferre possit. Itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere, nisi omnia ἀκρωτήρια Γυρέων vidissem.

De Messalla ad te, statim ut audivi, de Gyaro dedi litteras et—id ipsum consilium nostrum—etiam ad Hortensium, cui quidem valde συνηγωνίων. Sed tuas de eius iudicii sermonibus et mehercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi, inquam, litteras, ex quibus ego, non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus), sed quid futurum sit, sciam.

Cum haec leges, habebimus consules. Omnia perspicere

[179]. νομαίαν ἀργίας Tyrrell: νομαναρια me MSS.

been despatched when I was indisposed. I won’t ask you to accept the lazy man’s stock excuse, my business. Take great care to keep me well posted up in news, and still greater care to preserve your health.

XII
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

At sea, July, B.C. 51