[42]. Members who did not speak, but only took part in the division (pedibus ire in sententiam).

[43]. The whole proverb is found in Plutarch’s Life of Aratus, τίς πατέρ’ αἰνήσει εἰ μὴ κακοδαίμονες υἱοί.

Verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis, qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant. Idibus Martiis.

XX
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Romae m. Maio a. 694

Cum e Pompeiano me Romam recepissem a. d. IV Idus Maias, Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit, quam tu Idibus Febr. dederas. Ei nunc epistulae litteris his respondebo. Ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde te in iis rebus, quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur, moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingenii summi ac sapientiae iudico. Qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris, ut non modo te hortari amplius non debeam, sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere. Cum erimus congressi, tum, si quid res feret, coram inter nos conferemus.

Quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is, de quo scribis, nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non

you to anyone. But that is a point we have to discuss very carefully when we meet, if only you will come and see me some time. This Cossinius, to whom I have given the letter, seems to me a very good steady sort of fellow, and devoted to you, exactly as you described him in your letter. March 15.

XX
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Rome, May, B.C. 60