Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήσει,
Cato ille noster, qui mihi unus est pro centum milibus. Quid vero historiae de nobis ad annos D C praedicarint? Quas quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum, qui hodie vivunt, rumusculos. Sed, opinor, excipiamus et exspectemus. Si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas, et tum deliberabimus. Etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. Quare, si quid Θεοφάνης tecum forte contulerit, ne omnino repudiaris.
De istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et, quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab istis capi possum. Videte vilitatem[[60]] meam. Sed quid ego haec, quae cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? Sic, inquam, in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam, quae putavi esse praeclara,
[60]. vilitatem Meuntz: civitatem M: vitam Z.
considering the circumstances, and the people who are sending me.
Iliad vi, 442
“I fear the men and long-gowned dames of Troy.”
What will our conservative friends say, if there are any of them left? That I have been bribed out of my opinions?
Iliad xxii, 100
“The first to chide will be Polydamas,”