XIId
CN. MAGNUS PROCONSUL SENDS SALUTATION TO DOMITIUS PROCONSUL.
Luceria Feb. 17, B.C. 49
A dispatch from you reached me on the 17th of February saying that Caesar had pitched his camp in
castra posuisse. Quod putavi et praemonui, fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus, de quarum voluntate dubitamus. Quo etiam magis tuis litteris sum commotus. Neque enim eorum militum, quos mecum habeo, voluntate satis confido, ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem, neque etiam, qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus, convenerunt.
Quare da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, antequam omnes copiae ad adversarium conveniant. Neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt, et, si convenirent, quantum iis committendum sit, qui inter se ne noti quidem sunt, contra veteranas legiones, non te praeterit.
XIII
CICERO ATTICO SAL.
Scr. Formiis K. Mart. a. 705