VIa
CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP.
Scr. in itinere in. m. Mart. a. 705
Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui, quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor. Ita de me mereris. In primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. Reliqua ex Furnio cognosces.
VII
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Formiis III Id. Mart. a. 705
Scripseram ad te epistulam, quam darem IIII Idus. Sed eo die is, cui dare volueram, non est profectus. Venit autem eo ipso die ille "celeripes," quem Salvius dixerat. Attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. Sed plane τὸ συνέχον effecisti. Ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. Sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros.