[Pg 216]


IX
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Formiano XVI K. Apr. a. 705

Tres epistulas tuas accepi postridie Idus. Erant autem IIII, III, pridie Idus datae. Igitur antiquissimae cuique primum respondebo. Adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, temptaboque,[92] ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. Quod laudas, quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. Quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. Tanto plus apud me valere beneficii gratiam quam iniuriae dolorem volo. Faciamus igitur, ut censes, colligamusque nos. Σοφιστεύω enim, simul ut rus decurro, atque in decursu θέσεις meas commentari non desino. Sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. De optimatibus sit sane ita, ut vis; sed nosti illud Διονύσιος ἐν Κορίνθω.

[92] temptaboque Nipperdey: plaboque M: perlabor I.

Titini filius apud Caesarem est. Quod autem quasi vereri videris, ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. Quare fac, ut ostendis, ne destiteris ad me, quicquid tibi in mentem venerit, scribere. Mihi nihil potest esse gratius.

Venio ad alteram nunc epistulam. Recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit

[Pg 217]