Scr. in Formiano XV K. Apr. a. 705

Nihil habebam, quod scriberem. Neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnes rescripseram pridie. Sed, cum me aegritudo non solum somno privaret, verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.

Amens mihi fuisse videor a principio, et me una haec res torquet, quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. Vidi hominem XIIII K. Febr. plenum formidinis. Illo ipso die sensi, quid ageret. Numquam mihi postea placuit, nec umquam aliud in alio peccare destitit. Nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. Quid quaeris? sicut ἐν τοῖς ἐρωτικοῖς alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas

[Pg 225]

it up for sale: but he refused. Nowadays I suppose all such property is depreciated on account of the scarcity of money. It will suit me admirably, or rather us, if you buy it. Don't despise the late owner's folly: it is a most charming place. However, all these seats seem now to be doomed to destruction.

I have answered three of your letters; but I await others. So far your letters have been my support.

March 17.


X
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Formiae, March 18, B.C. 49