Scr. in Formiano VIII K. Apr. a. 705
Miseram ad te VIIII K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. Ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias misisse hoc exemplo:
"Pompeius se oppido tenet. Nos ad portas castra habemus. Conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. Sed tamen nihil est, quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere, quod habet Brundisi copiarum, cogamus, aut exitu prohibeamus."
Ubi est illa pax, de qua Balbus scripserat torqueri se? Ecquid, acerbius ecquid crudelius? Atque eum loqui quidam αὐθεντικῶς narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi, omniumque eorum, in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere, quod non hic Sulla duce fecisset; se ambire reditionem,[108] quibus exsilii poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de
[108] se ambire reditionem Tyrrell and Purser: ad ambitionem MSS.
If I were there, perhaps I might succeed in seeming to be of use. Now I am tormented with waiting.
XIV
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Formiae March 25, B.C. 49