ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. Sed tamen ἄλλα μὲν αὐτός, ut ait ille, ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται. Quicquid egero, continuo scies. Mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium, quae rogas, nulla habeo descripta; quae attulit, illa e via[115] misi ad te ante; e quibus mandata puto intellegi posse, Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. De Domitio, ut facis, sciscitare, ubi sit, quid cogitet.
[115] habeo descripta; quae attulit illa e via Wesenberg: habeo et descripta attulit illa e via MSS.
Quod scribis asperius me, quam mei patiantur mores, de Dionysio scripsisse, vide, quam sim antiquorum hominum. Te medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse quam me. Nam, praeterquam quod te moveri arbitror oportere iniuria, quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic violavit, cum in me tam improbus fuit. Sed, tu id quanti aestimes, tuum iudicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. Ego autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti. Causam certe habuisti et veram et bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.
Cum dedissem iam litteras a. d. VIII Kal., pueri, quos cum Matio et Trebatio miseram, epistulam mihi attulerunt hoc exemplo:
"MATIUS ET TREBATIUS CICERONI IMP. SAL.
Cum Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium Brundisio a. d. XVI K. Apriles cum omnibus
have to do everything impromptu. But nevertheless as the poet has it, "Some things I'll venture and some things God will prompt." Whatever I do you shall know forthwith. The demands Caesar sent to Pompey and the consuls, for which you ask, are not with me. The copies that were brought I sent on to you at once.[116] From them I think you can gather what those demands were. Philippus is at Naples. Lentulus at Puteoli. As to Domitius, go on inquiring where he is and what he intends to do.
[116] This doubtful passage probably refers to the document mentioned in vii, 17.