M. TULLI CICERONIS EPISTULARUM AD ATTICUM LIBER DECIMUS


I
CICERO ATTICO SAL.

Scr. in Laterio Quinti fratis III Non. Apr. a. 705

III Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat. Per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor, ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem. Qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego "Sexte, quidnam ergo?" "Μὴ μάν, inquit ille, ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς ἀπολοίμην, ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι." Eius igitur mihi vivit auctoritas, et simillimus eius filius eodem est apud me pondere, quo fuit ille. Quem salvere velim iubeas plurimum.

Tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto), tamen suspensum meum detines, sed eo minus, quod non dubito, quid nobis agendum putes. Qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas, et id iam fieri, quae tu scelera

[Pg 273]


CICERO'S LETTERS TO ATTICUS BOOK X