[131] Cf. the answer of the Delphic oracle to a Spartan envoy in Herodotus I, 66, Ἀρκαδίαν μ'αἰτεῖς, μέγα μ'αἰτεῖς, οὖτοι δώσω. "Thou askest for Arcadia. 'Tis much thou askest for. I will not give it."
Tamen nihil praetermittam. Atque utinam tu ——, sed molestior non ero. Epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat. Commodius tecum Vettienus est locutus, quam ad me scripserat. Sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum, si Vettienum rogassem, rogavi, ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. Promisit. Ad me nuper se HS XXX emisse; ut scriberem, cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse. Rescripsi ei stomachosius, cum ioco tamen familiari. Nunc, quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem, scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. Tu, de tuo itinere quid et quando cogites, velim me certiorem facias. A. d. XV K. Maias.
VI
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705
Me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. Astute nihil sum acturus. Fiat in Hispania quidlibet; et tamen ire certum est.[132] Meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. Quocirca hae sunt breves, etiam[133] quia festinabam eramque occupatior.
[132] ire certum est Wesenberg: recitet et MZb: reticeret Zl.
[133] etiam Malaspina: et tamen MSS.
De Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti