[154] Cf. x, 5.


XIII
CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Cumae, May 7, B.C. 49

Your letter was very pleasing to my daughter and of course to me, for your correspondence always brings a gleam of hope. So please write, and, if you can be hopeful, don't fail to be so. Don't be too much afraid of Antony's lions.[155] He is a jovial fellow. Just hear

[155] Plutarch and Pliny state that after Pharsalia Antony had a chariot drawn by lions: but from this passage it appears that the story was current earlier.

[Pg 334]

Evocavit litteris e municipiis decem primos et IIII viros. Venerunt ad villam eius mane. Primum dormiit ad h. III, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et περὶ κοιλιολυσίαν γίνεσθαι. Hoc here effecit. Hodie autem in Aenariam transire constituit. Exsulibus reditum pollicetur.

Sed haec omittamus, de nobis aliquid agamas. A Q. Axio accepi litteras. De Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Servius pr. Nonas Maias Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. Cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulae. Iam enim non reperio, quod tibi scribam. Illud admiror, quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit. Videlicet aliquid atrocius de me imperatum est. Coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. Nos tamen aliquid excogitabimus. Tu, quaeso, si quid in Hispaniis. Iam enim poterit audiri, et omnes ita exspectant, ut, si recte fuerit, nihil negotii futurum putent. Ego autem nec retentis iis confectam rem puto, neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. Te quoque a Curtio impediri video. Etsi, ut opinor, habes ἔκπλουν.[156]

[156] ἔκπλουν Baiter: εκιταονον MSS.