[Pg 384]

non ut aliquid proficias, sed ut tibi me carum esse sentiant. Plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras, quas proxime ad te dedi, rescripseris. Vale.

XII K. Febr.


XI
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Brundisi VIII Id. Mart. a. 707

Confectus iam cruciatu maximorum dolorum, ne si sit quidem, quod ad te debeam scribere, facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est, quae scribenda sit, cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. Ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliquid adferunt, quod velim. Quare tu quidem scribito, cum erit, cui des. Ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma, quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.

P. Sallustio curanda sunt HS XXX, quae accepi a Cn. Sallustio. Velim videas, ut sine mora curentur. De ea re scripsi ad Terentiam. Atque hoc ipsum iam prope consumptum est. Quare id quoque velim cum illa videas, ut sit, qui utamur. Hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, priusquam id scirem, nihil sum ausus sumere. Qui sit omnium rerum status noster, vides. Nihil est mali, quod non et sustineam et exspectem. Quarum

[Pg 385]

any rate reprove them, not in the hope of doing any good, but to make them feel that I am dear to you. I will write more, if you answer the last letter I sent. Farewell.