[180] By the loyalist party.

[Pg 396]

Fufidianis praediis. Sed avide tamen[181] te exspecto; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. Iam extremum concluditur; quod quale sit, ibi facile est,[182] hic gravius existimare. Vale.

[181] Sed avide tamen te Wesenberg: et advideo tamen MSS.

[182] quod quale sit, ibi facile est Purser: ibi facile est, quod quale sit MSS.


XV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Brundisi prid. Id. Mai. a. 707

Quoniam iustas causas adfers, cur te hoc tempore videre non possim, quaere, quaeso, quid sit mihi faciendum. Ille enim ita videtur Alexandream tenere, ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. Quid mihi igitur putas agendum? Video difficile esse consilium. Sum enim solus aut cum altero, cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. Sed tamen scire velim, quid censeas; idque erat cum aliis, cur te, si fieri posset, cuperem videre.

Minucium XII sola curasse scripsi ad te antea. Quod superest, velim videas, ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me, sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. Nihil fingi