All one can do is to jest—if he will allow it. For I am one who thinks it better to agree to his demands than to enter upon war. It is late to resist him, when for ten years we have nurtured this viper in our bosom. Then you ask my view. It is the same as yours; and I shall express none till my own affairs
aut deposuerimus. Cura igitur, ut valeas. Aliquando ἀπότριψαι quartanam istam diligentia, quae in te summa est.
VI
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Formiano XIV K. Ian., ut videtur, a. 704
Plane deest, quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt; nee ipse habeo, a te quod exspectem. Tantum igitur nostrum illud sollemne servemus, ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus. De re publica valde timeo, nec adhuc fere inveni, qui non concedendum putaret Caesari, quod postularet, potius quam depugnandum. Est illa quidem impudens postulatio, opinione valentior. Cur autem nunc primum ei resistamus?
Οὐ γὰρ δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακόν
quam cum quinquennium prorogabamus, aut cum, ut absentis ratio haberetur, ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus, ut nunc cum bene parato pugnaremus. Dices: "Quid tu igitur sensurus es?" Non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda, ne armis decertetur, dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. Sed rursus hoc permagnum rei publicae malum est, et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere.