Scr. Brundisi XI K. Sext. a. 707

Cum tuis dare possem litteras, non praetermisi, etsi, quod scriberem, non habebam. Tu ad nos et rarius scribis, quam solebas, et brevius, credo, quia nihil habes, quod me putes libenter legere aut audire posse. Verum tamen velim, si quid erit, qualecumque erit, scribas. Est autem unum, quod mihi sit optandum, si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe; sed, quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare, quod optandum vix est.

Philotimus dicitur Id. Sext. Nihil habeo de illo amplius. Tu velim ad ea mihi rescribas, quae ad te antea scripsi. Mihi tantum temporis satis est, dura ut in pessimis rebus aliquid caveam, qui nihil umquam cavi. Vale.

XI Kal. Sexti.


XX
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Brundisi XVI K. Sept. a. 707

XVII K. Septembres venerat die XXVIII Seleucea Pieria C. Trebonius, qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio. Eos de Quinto, quae voluissent, impetrasse nullo quidem negotio. Quod ego magis gauderem, si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. Sed

[Pg 411]