habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. Ego ad te, si quid audiero citius, scribam. Vale.

VIII Idus Sextil.


XXV
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Brundisi III Non. Quint. a. 707

Facile adsentior tuis litteris, quibus exponis pluribus verbis nullum consistere consilium, quo a te possim iuvari. Consolatio certe nulla est, quae levare possit dolorem meum. Nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus eis erroribus et miseriis et animi et corporis, quibus proximi utinam mederi maluissent! Quam ob rem, quoniam neque consilii tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim, ne intermittas, scribas ad me, quicquid veniet tibi in mentem, cum habebis, cui des, et dum erit, ad quem des; quod longum non erit.

Illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. Quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim, nescio.

Quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud εὔπιστόν τινα velim ut possit adservari.[199] Ego huius miserrumae fatuitate confectus conflictor. Nihil

[199] The MSS. read apud epistolas velim ut possim adversas. I have followed Boot's emendation, though with doubt. Shuckburgh suggests apud vestales velim depositum adservari.

[Pg 427]