[31] Balbus of Gades was adopted by Theophanes of Mytilene, who had himself received the citizenship from Pompey.
Please remember me to Alexis, a very clever boy, unless perhaps in my absence he has become a man, as he threatened to do.
VIII
CICERO ATTICO SAL.
Scr. in Formiano VI aut V K. Ian. a. 704
Quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? An mihi nutus tuus non faceret fidem? Suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas attulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis, et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. Sed prorsus ita esse, ut scribis, mihi persuades. Itaque ego is in illum sum, quem tu me esse vis.
Diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua, quam incipiente febricula scripseras, mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire III Nonas Ianuar. Sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. Quid enim est tantum in uno aut altero die?
Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente, sed iuberi mutare nomen. Est πολιτικὸν σκέμμα, rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. Sed id φιλοσοφώτερον διευκρινήσομεν, cum sciemus, quantum quasi sit in trientis triente.
Quod putasti fore ut, antequam istuc venirem, Pompeium viderem, factum est ita; nam VI Kal. ad Lavernium me consecutus est. Una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto collocuti sumus. Quod quaeris, ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. Sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν