BOOK VII

R VOL. II

[Pg 2]


M. TULLI CICERONIS
EPISTULARUM AD ATTICUM
LIBER SEPTIMUS


I
CICERO ATTICO SAL.

Scr. Athenis XVII K. Nov. a. 704

Dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod, cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed, ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. Sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobres, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum, quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse, quod Acastus ea, quae vellem, de allevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo[1] quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum, ut videres, ne quid φιλοτιμία eius, quem nosti, nobis noceret, et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi, quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem, exposui breviter. Haec fere sunt in illa epistula. Nunc audi reliqua.

[1] me eo Tyrrell; me MSS.; eo Koch, Müller.